Hľadaný výraz: Lk 19,11-27, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
11 Haec autem illis audientibus, adiciens dixit parabolam, eo quod esset prope Ierusalem, et illi existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur. 12 Dixit ergo: “ Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti. 13 Vocatis autem decem servis suis, dedit illis decem minas et ait ad illos: “Negotiamini, dum venio”. 14 Cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes: “Nolumus hunc regnare super nos!”. 15 Et factum est ut rediret, accepto regno, et iussit ad se vocari servos illos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum negotiati essent. 16 Venit autem primus dicens: “Domine, mina tua decem minas acquisivit”. 17 Et ait illi: “Euge, bone serve; quia in modico fidelis fuisti, esto potestatem habens supra decem civitates”. 18 Et alter venit dicens: “Mina tua, domine, fecit quinque minas”. 19 Et huic ait: “Et tu esto supra quinque civitates”. 20 Et alter venit dicens: “Domine, ecce mina tua, quam habui repositam in sudario; 21 timui enim te, quia homo austerus es: tollis, quod non posuisti, et metis, quod non seminasti”. 22 Dicit ei: “De ore tuo te iudico, serve nequam! Sciebas quod ego austerus homo sum, tollens quod non posui et metens quod non seminavi? 23 Et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam? Et ego veniens cum usuris utique exegissem illud”. 24 Et adstantibus dixit: “Auferte ab illo minam et date illi, qui decem minas habet”. 25 Et dixerunt ei: “Domine, habet decem minas!”. 26 Dico vobis: “Omni habenti dabitur; ab eo autem, qui non habet, et, quod habet, auferetur. 27 Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc et interficite ante me! ”.

1

mail   print   facebook   twitter